- LYSIMACHUS
- I.LYSIMACHUSAgathoclis fil e successoribus Alex. Mag. Pergamo praefuit, ubi thesauri Regis fuêrunt. Hic illustri quidem Macedoniae loco natus, virtute illustrior fuit, amore literarum ac Philosophiae ardens adeo, ut Callisthenem tunc ab Alex. afflictum atque in vinculis habitum, de virtute dislerentem saepius audiverit, poculumque ei, ac remedium miseriae optanti propinaverit. Quod aegre ferens Alex. Lysimachum leoni obiecisse dicitur: Sed ille, viribus fretus, rem posteris prodendam fecit. Manum amiculo convolutam in os leonis inferens, abreptâ linguâ feram exanimavit; quo facto vehementius postea Alex. dilectus fuit. Plin. l. 8. c. 16. Trogus l. 15. Non assentitur tamen Curt. l. 8. c. 1. Post Obitum Alex. parte Thraciae occupatâ, ibi regni sedem fixit, urbe Lysimachiâ conditâ. A. U. C. 445. Cassandrum et Seleucum contra Antigonum Demetriumque sequutus, interfuit celebri ad Ipsum praelio. Antipatrum generum, regno suo pulsum, Occidit, filiâ in vincula coniectâ. A' Dromichete Getarum Regulo in pugna captum, fil. Agathocles liberavit: macedoniae dein regno, post pulsum a subditis Demetrium, potitus est, An. 4. Olymp. 222. A. U. C. 465. Pyrrho, qui aliquam Macedoniae partem tenebat, exturbato. Saevus postmodum in propinquos, Agathoclem inprimis fil. quem ab eius noverca impulsus veneno sustulit, gloriam rerumgestarum non parum obscuravit. Strabo l. 13. p. 623. Hinc a subditis desertus, in Aisam transiit, in praelio contra Seleucum victus Occisusque, An. Aet. 74. et U. C. 472. Olymp. 224. agnito in rurba a cane, qui illum perpetuo sequebatur, cadavere. Diod. Sic. l. 19. et 20. Iustin. l. 13. c. 4. l. 15. c. 1. 2. et 3. l. 16. c. 2. 3. l. 17. c. 1. et 2. Plutarch. Paus. Herod. l. 8. c. 95. Dexippus, Euseb. etc. Athen. l. 14. p. 614. et 615. Liv. l. 40. c. 8.II.LYSIMACHUSAlexandrinus Historicus, Historiae Aegyptiae, laudatae Ioseph l. 1. c. App. et tractatûs de Agric. Plin. saepe citati auctor. de quo vide Voss. de Hist. Gr. l. 3. p. 384.III.LYSIMACHUSMedicus, Hippocratis sectator, Schol. Nicandri in Alexipharm. Item, fil. Aristidis, ab Atheniensibus, ob merita patris, donis excultus. Plutarch. in Arist. Item Summus Sacerdos Iudaeorum, sub Antiocho Epiphane, ingenti vi auri depensâ quam frater Menelaus solvere non poterat, factus. Ob violentiam, iniustitiam, rapinas et sacrilegia, a Iudaeis pulsus. 2. Machab. c. 4. v. 29. Torniel. A. M. 3882. et 3883. Plin. l. 25. c. 7.IV.LYSIMACHUSnatione Acarnan. Alex. Mag. paedagogus, secundas post Leoniden obtinuit, nullo urbanitatis genere praeditus, nisi quod le Phoenicem, Alex. Achillem, Phil. vero Peleum nuncupavit. Plutarch. in Alex. Curt. in Suppl. l. 1. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.